- RIBERA Franciscus
- RIBERA FranciscusHispanus, patriâ Villacastinensis in Castella, Soc. Iesu, ut vocant, Theologus inter suos insignis. Obiit Romae, A. C. 1591. aetat. 57. Eius exstant: de Templo, aut ad Templum pertinentibus libri 5. Commentar. m. XII. Proph. min. In eosdem Hist. selectiores: Comm. in Iohann. in ad Hebr. ad cuiusc. 5. v. 5. cum pervenisset, moorte praeventus est, reliquumque a Fratribus suppletum, Possevin Vide Guil Crowaeum Elencho Script. m S. Scripturam, ubi et Commentar. in Apoc. ab eodem Auctore editi, meminit. Vir fuit egregie doctus et pius, megeniô excellenti, iudiciô acri, tenaci memoriâ, S. Patrum lectione atque observatione instructus; singulari modestiâ, animi candore, coeterisque Virtutibus commendatus, Alegambis Bruxellensis Bibl. Script. Soc. Iesu. Coeterum Ribera, familia illustris, e Gallicia oriunda, a Ramiro, ultimo Overensi ac Legionensi Regeper masculos descendere gloriatur. In qua Ruis Lopezius de Ribera, meritis sub Alphonso ultimo, inclaruit: silius autem Perafanus I. Adelantado, i. e. Iudex maior, Andalusiae fuit. Eundem honorem filius Didacus Gomesius et nepos Parafanus II. gessêre: hic vero Comit. de los Molares titulum prioribus adiecit, pater Beatricis et Catharinae, quae Petro Henriquezio Dn. de Tarifa nuptae, successionem et nomen Riberarum Henriqueziis intulerunt, qui et retinuêre haec decora et Duc. Alcala ac March. de Tarifa et Villaniva, dignitate auxêre. Sed et praeter praecipuam hanc lineam, Perafani I. praefati filii etiam ac Did. Gomesii fratres fuêre, Rodericus (e cuius posteris Perafanus Comes de la Torre creatus est) Consalvus Marinno et Mich. Lopezius, singuli peculiarium linearum Auctores: Inprimis Payo sive Paganus de Ribera Dn. de Malpica et Valdipusa at que Marescallus Castellae. Verum cum huius filii prole carerent, per filiam Aldonciam successio et nomen Ribera ad Barrosios translatum est, namque Petro Gomesio nuptam; cuius posteritas hucusque duravit, nomine Marchion. de Malpica impetratô. Imo et praeter hosce, Marchiones de Monte maiore familiae de Silva, nomen Riberarum gentili suo adicere solent, ob matrimonium Ioh. I. C. Cifuentes et Agnetis Riberae. Vide Phil. Iac. Spenerum, Theatr. Nob. Eur. part. 2. ubi Balthasaris Comit. de Navamoraz, Catharinae, Mariae et Agnetis Germaorum, nominis de Ribera Barroso, προγονολογίαν exhibet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.